- PORPHYRITES
- PORPHYRITESmarmoris genus, candidis punctis in rubro lucentibus insigne. Plin. l. 36. c. 7. Rebet porphyrites in eadem Aegypte, ex eo candidis intervenientibus punctis, Leucostictos vocatur. Salmas. Leptopsephos, ex Graeco λεπτόψηφος, legit Pauhrs Silentiarius,——— πολὺς δ᾿ ἐυπήχεϊ ΝείλῳΦορτίδα πιλήςας ποταμήτιδα λᾶας ἀνίχωνΠορφύρεος, λεπτοῖςι πεπασμένος ἄςτραςι λάμπει..Ubi λεπτοὺς ἀςτέρας, exiles stellulas vocat in Porphyrite lapide candida illa puncta, quae rubro interlucent, quas alii λεπτὰς ψήφους, unde λεπτόψηφος ipse lapis appellatus. Sid onius furfures vocat, Ep. 1. l. 2. Neque per scopulos Aethiopices et abrupta purpura genuinô fucata conchyliô sparsum mihi saxa furfurcum mentiuntur. Quae saxa fucata genuinô purpura conchryliô, sparsum furfuremmentientia, Porphyretica omnino sunt. Fiebant ex hoc lapide, ut et Acathe, columnae; sicut ex onyche pavimenta. Lucanus, l. 10. v. 115.——— stabatque sibi non segnis Achates,Purpureusque lapis, tetaque effusus in alvaCalcabatur onyx.Eundem pulchre describit Statius, l. 1. Sylv. 2. in Epithalamie Stellae et Violantillae, v. 148.Heic Tybicus, Phrygiusque, heic dura LaconumSaxa virent: hîc flexus onyx, et concolor alteVena mari, rupesque nitent queis purpura saepeOebalis et Tyrii moderator livet abeni.Hinc Porphyreticum marmor, apud Ael. Lamprid. in Alexandre Seu. c. 25. Alexandrinum opus marmoris de duobus marmoribus, h. e.porphyretico et Lacedaemonio primus instituit, Palatio exornatô hôc genere marmorandi. Non quod Alexander primus marmorationem instituerit ex duobus marmoribus: iam Claudii enim ac Neronis temporibus notum illud in ventum, ut docet Plin. l. 36. c. 1. et Seneca, Ep. 86. qui Alexandrina marmora crustis Numidicis solita temporibus suis distingui resert: Sed quia novum illud quoddam genus fuit e Porphyretico et Lacedaemonio, Casaubonus, ad l. Porticus porphyreticae meminit Flav. Vopiscus in Proho, c. 2. Ususetiam est regest is scribarum porticus Porphyreticae, actis etiam Senatus, ac Populi. Heliogabalus vero etiam plateas in palatio saxis Lacedaemoniis ac Porphyreticis stravit, quas Antoninianas vocavit, quae saxa ad suam usque aetatem mansisse, sed eruta dein atque exsecta esse, narrat Lamprid. in Heliogabalo, c. 24. Ut non mirum sit, quod Δάρνακος πορφυρῶς, i e. arcae Porphyretici marmoris, in qua corpus Iuliani repositum, mentionem facit Cedrenus. Et in Ceremonialibus Ecclesiae Romanae Porphyretica rota frequenter occurrit: lapis scil. rotundus, in pavimento Basilicae Lateranensis positus, in quo Pontifex varias olim functiones peragebat etc. Vide Salmas. ad Solin. passim et Lamprid. d. l. nec non Macros Fratres Hierolex. et infra, ubi de Rota Porphyretica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.